monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35 > sectio 3 > csg7.196 > sectio 26 > sectio 10 > sectio 6 > csg48.305 > Lucas, 22 > sectio 8 > 71 > sectio 19 > bavPal.lat.1554.80 > 3 > 23 > 21 > sectio 12 > sectio 23 > sectio > 27 > 53 > sectio 11 > 3 > sectio 13 > sectio 3 > sectio 9 > ad Timotheum II, 1
>>> Hieronymus, ad Timotheum II, 2

Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb12.30 rbnf107.413 r
1 csg75.831 csg68.365 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
3 gratias ago Deo cui servio a progenitocsg68.366ribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
5 recordationem accipiens eius fidei quae est in slu145.193 te non ficta quae et habitavit primum bnf107.410 r in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum bnf107.411 r et gratiam quae data est uwb69.50 v nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
12 csg68.367 ob quam causam etiam haec patior slu145.194 sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
13 formam habe bnf107.412 r sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
14 csg75.832 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik